Hľadaný výraz: Mt 14,34-36; Mk 6,53-56; Jn 6,22-25, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 3
34 Et cum transfretassent, venerunt in terram Gennesaret. 35 Et cum cognovissent eum viri loci illius, miserunt in universam regionem illam et obtulerunt ei omnes male habentes, 36 et rogabant eum, ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent; et, quicumque tetigerunt, salvi facti sunt.

53 Et cum transfretassent in terram, pervenerunt Gennesaret et applicuerunt. 54 Cumque egressi essent de navi, continuo cognoverunt eum 55 et percurrentes universam regionem illam coeperunt in grabatis eos, qui se male habebant, circumferre, ubi audiebant eum esse. 56 Et quocumque introibat in vicos aut in civitates vel in villas, in plateis ponebant infirmos; et deprecabantur eum, ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent; et, quotquot tangebant eum, salvi fiebant.

22 Altera die turba, quae stabat trans mare, vidit quia navicula alia non erat ibi, nisi una, et quia non introisset cum discipulis suis Iesus in navem, sed soli discipuli eius abiissent; 23 aliae supervenerunt naves a Tiberiade iuxta locum, ubi manducaverant panem, gratias agente Domino. 24 Cum ergo vidisset turba quia Iesus non esset ibi neque discipuli eius, ascenderunt ipsi naviculas et venerunt Capharnaum quaerentes Iesum. 25 Et cum invenissent eum trans mare, dixerunt ei: “ Rabbi, quando huc venisti? ”.

1

mail   print   facebook   twitter